- CAPRINI Pili
- CAPRINI Piliin vestium usum adhibiti, olim hodieque. Alicubi enim caprae longiore sunt pilô, et tondentur ut oves, villis eorum varios in usus adhibitis. Sic in Hispania, circa Cynetas, Festus Avienus in ora Marit.Hirtae hîc capellae, et multus incolis caperDumosa semper intererrant cespitumCastrorum in usum et nauticis velamina,Productiores et graves setas alunt.Idem de capris Phrygiae, Varro R. R. l. 2. de Lyciae, Aelian. l. 16. c. 30. de Africae, circa Cinyphem amnem, Virg. Georgic. l. 3. de Ciliciae, Plinius, memorant. Quorum hic l. 8. c. 50. In Cilicia, inquit, circauqe Syrtes villô tonsili vestiuntur: ubi alii legunt, circaque Syrias, non male; cum in Israele mulieres caprarum pilos nevisse, constet, et ex iis aulaea facta, quibus Tabernaculum tectum, vide Exodi, c. 25. v. 4. et alibi passim. Quomodo Scenitarum Arabum tentoria Solinus cilicina fuisse scribit, i. e. ut ipse interpretatur, e caprarum pilis texta, etc. Cum autem caprini villi duae sint species, unus crassior, ex quo fiebat pannus, Arab. mescha, cuius usus in saccis et ciliciis, alter longe subtilior est, e quo panni cymatiles tantae tenuitatis, ut sericeis parum cedant, fieri consuevêre. Andreas Bellunensis de utroque, Lana, inquit, merhazi, est lana caprae subtilissima, ex qua fiunt Zambelotti et alia vellera subtilia ---- Mescha rudis est panni genus, contextum ex pilis asinorum et caprarum, at interdum ex solis caprinis, ex quo, qui deserta habitant Arabes, tentoria et saccos sibi conficiunt. Unde facilie est conicere, cur huiusmodi caprarum villos Mical in Davidis cervical imposuerit, nempe ut eius caesariem aliquô modô referrent. Capras enim in Oriente pilos habere, humanis non omnimo absimiles, discas ex Apuleio, l. 3. Proinde galericuli ex haedina pelle confecti, ad dissimulandam calvitiem Martialis meminit, l. 12. Epigr. 45. v. 1.Haedinâ tibi pelle contegentiNudae tempora verticesque calvae.Et Rebecca, haedinis pellibus texit Iacobi collum ac manus, Genes. c. 27. v. 16. ut haberetur profratre Esavo, qui totô corpore erat hirsutus, etc. Inprimis vero ad Caprini pili commendationem facit, quod capilli Sponsae cum caprarum pilis conferuntur, Cantic. c. 4. v. 1. quas alicubi habere ὡς βοςτρύχους καὶ ὡς ἕλικας κόμης, quasi cincinnos et quosdam comarum cirros, seu, ut Gesnerus interpretatur, pilos, ut muliebres cirros, implexos (quia ex multorum sententia βόςτρυχος proprie muliebris cirrus est) Callisthenes refert, apud Aelianum, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. I. l. 2. c. 51.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.